monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 12
{IV} Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii Dianam manibus eorum factam.